CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1928     View  [Back]
Charta qua Girbaldus vendit monasterio Cluniacensi campum in villa Besorniaco, in loco quem a Murecellis vocant.
In Christi nomine. Ego Girbaldus vendo monachis Sancti Petri Cluniensi monasterii, quibus preest dunnus Odilo, venerabilis abbas, unam peciolam de campo in pago Matisconensi, in agro Fenestelayacensi, in villa Besorniaco, ubi a Muretellis vocatur; et terminatur de uno latere de ipsa hereditate, de alio terra Ahart, de una fronte terra Sancti Petri et de alia via publica, et habet in una fronte perticas IIII, in medio loco III et pedes VII et in alia fronte perticas III. Et accipio ab eis precium quod valet solidos V, et Girbaldus presbiter solvit III, et Dacfredus monachus II; et faciant predicti monachi quicquid eis placuerit, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri libram I componat. Actum Besorniaco villa publice. S. Girbaldi, qui hanc venditionem fecit et ipse firmavit. S. Rothardi. S. Bernardi. S. Eldrici. S. Walterii. S. Ascelini. S. Isembaldi. S. Johannis. Data per manus Girbaldi presbiteri, die martis, mense julio, tempore Hugonis regis, anno V imperii ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung