CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1933     View  [Back]
Commutatio terrarum in pagis Matisconensi et Augustodunensi inter monachos Cluniacenses, ex una parte, Engelamque et filios ejus, ex altera.
In omnibus rebus ac precipue certis in distinctionibus tam preclara sunt inserenda judicia, ne obscuritate vilescant, sed fidis undecumque allegentur testificationibus. Proinde non ignorent tam presentes quam etiam futuri, qualiter domnus Maiolus, venerabilis abba Cluniensis cęnobii, cum consensu fratrum inibi degentium, loco scamii concedat quandam terram beati Petri in pago Matiscensi sitam, Engelę et filiis ejus, Aydoardo scilicet, Achino, Widoni atque Miloni, ęcclesiam Sancti Gengulfi cum omnibus ad se pertinentibus, sicut dudum pater eorum jure testamenti nobis delegaverat. Donat etiam predictus pater supradictis viris illam terram quam in Vallis villa atque in Nugerolias habere videbatur, sub omni integritate, cum campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, farinariis, servis etiam et ancillis utriusque sexus atque ętatis. Econtra donant supradicti viri et mater eorum reciproca vicissitudine jam dicto Maiolo abbati et fratribus sub ejus regimine degentibus illam terram quam habebant in comitatu Augustidunensi, ęcclesiam videlicet in Tresdo villa sitam, in honore sancti Mauricii et beati Petri dicatam, cum decimis et presbiteratu; ęcclesiam etiam in honore beati Christofori, quam vocant ipso nomine; alteram etiam ęcclesiam in villa Monzosco sitam, in honore beati Sulpicii. Has igitur ęcclesias cum omnibus ad se pertinentibus loco cessionis domno patri et fratribus in presenti remittunt, cum campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, farinariis, servis etiam et ancillis utriusque sexus atque ętatis, ut utrisque ab hodierno die tenere liceat, regere ac possidere, sine ullo contradicente. Remittunt etiam omnem quęrelam quam habebant adversus jam dictos monachos de Algoio, ita ut remissa non repetantur, sed hactenus hęc commutatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Donamus etiam framchitiam totam quę ibi conjacet ex integro. S. Engelę, et filiorum ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Achini, Milonis, Sivualdi, Bernardi. S. item Bernardi, Uberti, Gauseranni, Arlei, Widonis, Arnulfi, Gausfredi, Oddonis. S. Humberti et uxoris ejus Ameldis, Berardi, Wichardi, Umfredi. Actum Cluniaci, regnante Hugone anno VI. Aldebaldus sacerdos scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung