CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1936     View  [Back]
Charta qua Mainardus vendit monasterio Cluniacensi duas petiolas terræ in villa Seia.
In nomine Verbi incarnati. Noverint tam presentes quam futuri, quod ego Mainardus vendo monachis Cluniacensibus quandam petiolam de vinea in villa Seia, pro sex denariis, habentem in ambabus frontibus perticas VI; terminat autem de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta terra Rothardi. In alio loco, in ipsa villa, vendo similiter pro aliis sex denariis unam petiolam de terra, habentem in longitudinem perticas novem, in latitudinem vero perticas duas; terminat autem a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Mainardi, a sero terra Aalbaldi, a cercio via publica. Faciant autem rectores predicti loci de his rebus quicquid voluerint. Actum villa Seia publice. S. Mainardi et Widradi et Aaldrici et Guntardi, Rotardi, Bernardi, Aalbaldi et Johannis. Regnante Hugone anno VI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung