CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1937     View  [Back]
Charta qua Malguinus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Belplana.
Divina providente clementia legumque auctoritate succedente promulgatum fore constat, ut fideles quique, ex rebus quas jure hereditario possidere videntur, si eas juste dispertiant, valeant ęterna gaudia promereri, dicente Domino: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Unde noverint universi fideles presentes atque futuri, quod ego Malguinus, reminiscens enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest donnus Maiolus, abbas, aliquid ex reditibus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa vocabulo Belplana, in agro Aliacensi: hoc est campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, vel quicquid in jam dicta villa possidere videor, cultum et incultum, quesitum et acquirendum, totum ad integrum transfundo ad supradictum locum, pro remedio animę meę ac patris mei et matris meę omniumque parentum meorum, seu omnium fidelium christianorum, faciantque rectores jam dicti loci a die presenti, de his rebus, quicquid facere voluerint. Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam scindere aut calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed, cogente judicaria potestate, auri libras V persolvat, et donatio ista firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Malguini, qui fieri et firmare rogavit. S. Odilę, quę consensit. S. David et Rannaldi et Leugardi et Rannulfi. Data regnante Hugone anno sexto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung