CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1939     View  [Back]
Charta qua Girberga et filius ejus Josmarus atque uxor illius agia dant monasterio Cluniacensi mansum et servos in villa Noviliaco.
Sacrosanctę Dei ęcclesię in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatę, Cluniaco nomine. Nos, in Dei nomine, Girberga et filius meus Josmarus et uxor [ejus] Agia donamus, pro remedio animarum nostrarum, necnon Teotbodi et Teotgrimi, et omnium parentum nostrorum, aliquid de rebus nostris, ad luminaria accendenda, quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Noviliacense, in ipsa villa, videlicet unum mansum quem Ermeneus tenet, cum omnibus appenditiis suis et ipsum servum Ermeneum cum uxore sua Ermenberga et infantes eorum IIII; et faciant seniores Clunienses quicquid voluerint. Si quis autem hujus donationis cartam scindere voluerit, non vindicet quod repetit, sed coactus, auri libras III componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Matorno vico publice. S. Girbergę et filii ejus Josmari et uxoris ejus Agię, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ragembaldi. S. Alirici. S. Tetberti. S. Alboini. S. Hecelini. S. Aglaldi. S. Gotolbaldi. Lanbaldus presbiter scripsit, feria IIII, anno VI Hugonis regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung