CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1940     View  [Back]
Charta qua Girbertus dat monasterio Cluniacensi curtilum et vineam in villa Morgono.
Pietate divina largiente, et legum auctoritate sancitum est, ut homo ex propriis rebus quas, donante Domino, percepit, eodem Domino, pro redemptione animę suę, reddere debeat. Quapropter ego, in Christi nomine, [Gyrbertus] dono aliquid de rebus meis ad locum Cluniacum, qui est consecratus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli ceterorumque sanctorum, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur ad regendum, scilicet unum curtilum cum supraposito, et vinea, colonia item, quam de Berardo conquesivi, cum campis, pratis, silvis, aquis, exitibus et regressibus, sicut ad ipsam coloniam aspicit. Sunt autem ipsę res sitę in pago Matisconense, in fine de villa Morgono; et faciant rectores Sancti Petri ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint. Hanc igitur helemosinam facio ego Girbertus pro animę meę remedio, medietasque sit pro anima Berardi, qui mihi has res concessit, omniumque filiorum ejus. Qui autem imprimere presumpserit, non vindicet quod repetit, sed quatuor libras componat auri. S. Girberti, qui fecit et ipse firmavit. S. Offrisiani. S. Evę. S. Duranni. S. Rannaldi. S. Heinrici. S. Rannaldi. S. Noe. S. Alinardi. S. Leotaldi. S. Eldini. S. Gislardi, regnante Hugone rege anno VI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung