CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1941     View  [Back]
Charta qua Airoardus, consentiente uxore sua Fredeburga et filio eorum Roberto, dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Curtiaco, servumque et alias res in variis locis, itemque filius ejus alterum mansum dat.
Dum in hujus seculi vivitur laboriosa [peregrinatione], considerandum nobis est quod in futurum nobis perveniat. Quapropter ego Airoardus, consentiente uxore mea Fredeburga et filio meo Rodberto levita, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Curtiaco, hoc est curtilum, id est mansus unus indominicatus cum vinea; terminat ipse mansus a mane terra Grimaldi, a medio die terra Humberti, a sero via publica, a certio Eldulfi et rispam que ad ipsum respicit mansum jam dictum. Dono etiam omnia quecumque videor habere ibi vel possidere, quesitum et inquirendum, totum et integrum vobis trado. Dono etiam ad jam dictum locum pratum unum in Valle vocat; terminat ipse pratus a mane aqua currente, a medio die terra Ledbaldi, a sero terra Teoderici et Adalberti, a certio aqua currente, quesitum et inquirendum. Dono etiam campum quem vocant ad Tresincias vocat, illam partem que michi jure evenit. Iterum dono alium campum quem vocant Campum Bledaldum; terminat a mane silva, a medio die terra Vualdonis, a sero terra Sancti Andreæ, a certio terra Sancti Petri. Dono etiam servum, nomine Vuitardum, ibidem serviturum. Porro ego Rodbertus, filius ejus ejusdem, dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis mansum unum in eadem villa ipsa jam dicta, qui terminat a mane rivo volvente, a medio die ad heredes Ayroardi, a sero et a certio via publica. Hanc autem cartam facio ego jam dictus Ayroardus in eo tenore, ut quamdiu ego vixero teneam et possideam, post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. Similiter et ego jam dictus Rodbertus facio in eo tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, post meum discessum ad supradictum locum perveniat; in vestitura vero omnibus annis IIos sextarios de vino persolvat, et Rodbertus jam dictus unum sextarium persolvat. Actum Idgiaco villa. S. Ayroardi et uxoris ejus Fredeburgis, et filii sui Rodberti levitæ. S. Teoderici. S. Elgaudi. [S. Eldulfi. S. Eldeverti.] Data mense januario, regnante Hugone rege anno VI. Evrardus scripsit.
(Au dos:) Carta Ayroardi et filii sui Rodberti in villa Curtiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung