CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1942     View  [Back]
Charta qua Girbaldus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Pistongias et alias res ultra Vuandam.
Dominus ac redemptor noster redemptionem hominum desiderans, ita affare dignatus est dicens: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis,» et quia, juxta preconis vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est;» quapropter ego, in Dei nomine, Girbaldus, reminiscens ponderis peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Pistongias vocat, hoc est vineam unam; terminat ipsa vinea a mane terra Sanctæ Marie, et a medio die terra Tedoeni, a sero de ipsa hereditate, a cercio iterum terra Sancte Marie. Dono etiam duas in ipsa villa peciolas de campo; terminant ipse due petiole, in primis una peciola terminat a mane terra Duranni, a medio die terra Sancti Vincentii, et tercia parte terra Abundi, a cercio concisa; et alia iterum peciola jam dicta terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Berengerii, a sero terra Sancte Marie, a certio terra Sancti Vincentii. Dono etiam prati ultra Vuanda eam partem que mihi evenit; et dono unum curtilum, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Heliodi, a sero terra Bernar, a certio terra Duranni. Hec omnia denominata dono pro remedio anime mee, ut Dominus mihi in futuro dignetur propitius. Actum Cluniaco publice. S. Girbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Aynart. S. Ansalt. S. Constantii. S. iterum Constancii. S. Constabulus. S. Clementii. S. Vulrici. Hanc autem donationis cartam facio eo tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, et in vestitura omni anno IIIIor sextarios de vino persolvam. Data mense januario, regnante Hugone rege anno VI. Evrardus levita indignus, ad vicem cancellarii, agnovit.
(Au dos:) In Pestonico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung