CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1944     View  [Back]
Charta qua Ratherius et uxor ejus Berta dant monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum cum servo in villa Frontiniaco.
Omnis homo quandiu in salo hujus vitę presentis vivit, summa vi atque ingenio considerare debet ut reditibus quas jure hereditario possidere videtur ęterna premia mercetur, juxta enim preconis vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est.» Unde noverint concti fideles, tam futuri quam presentes, quod ego Rotherius et uxor mea Berta, reminiscentes pondus peccaminum nostrorum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Potiaco, in villa Frontiniaco: hoc est curtile unum indominicatum, quod terminatur a mane terra Teotfredi, a medio et a cirtio via publica, a sero terra Sancti Vincentii. Donamus etiam servum, nomine Durannum, cum uxore sua Ingelburge et filio eorum, Walterio nomine. Hęc omnia donamus ut a die present[i] et deinceps faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. Si quis contradicere (quod absit!) voluerit, subjaceat omni maledictioni, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et Juda, traditore Domini; cogente autem judiciaria potestate, cui litem intulerit auri uncias IIII persolvat, et hęc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ratherii et uxoris ejus Bertę, qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Adalardi presbiteri. S. Constantii presbiteri. S. Rotlanni. S. Teodlanni. S. item Constanti[i]. Data mense martio, regnante Hugone rege anno VI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung