CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1947     View  [Back]
Charta qua Walterius, Eduensis episcopus, dat monasterio Cluniacensi decimas sex ecclesiarum in pago Augustodunensi sitarum.
Cum generaliter omnibus exibenda sit dilectio, specialiter procul dubio eis impendenda est qui fidem operibus exornare, quique etiam omnipotentis Dei, qui est vera karitas, amatores esse videntur. Quapropter ego Vualterius, sanctę Ęduensis ęcclesię presul, in Christi nomine, notum facio cunctis successoribus meis, tam episcopis quam archidiaconis, hac reliquis hujus ęcclesię prelatis, quia Cluniensis cęnobii congregatio speciali pre ceteris amore nobis conjuncta est, locus etenim isdem salutifera Deo donante pollet religione. Siquidem humili petierunt supplicatione idem cœnobite, ut de quibusdam eorum ęcclesiis talem eis concederemus auctoritatem, quatinus quicquid ad episcopum vel ad archidiaconum de ipsis ecclesiis pertinebat, excepto quod ad synodales eulogias debetur, perdonando eis remitteremus. Quorum humillime peticioni placuit tam mihi quam nostrę congregacioni favere, atque assensum prebere. Facimus ergo eis tale auctoritatis scriptum, ut ipsas ęcclesias vel decimas tenere, ordinare, vel dare, sine ullius contradictione, valeant, dummodo neque ipsi ęcclesię, neque in eis divinum neglegatur offitium. Sunt autem heedem ęcclesię: capella in Algoio monte et ęcclesia de Tresda, ecclesia quam dicunt ad Sanctum Leodegarium, Mons Malarius, Tervisus, Vallis et ecclesia in honore sanctę Marię dicata. Addimus etiam hoc causa pietatis religiose, ut nec ego, vel ullus nostri successor, aud archidiaconus, si quando parœchias nostras dioceseos visitaverint, in eorundem servorum Dei ecclesiis ullatenus hospitentur aut mansionaticum faciant, ne forte hac occasione fratres prefati graventur, et monasticus, (quod absit!) ordo in ali[quo] perturbetur. Sinodale vero servitium aut a monachis vel ab is quos illi prefecerint reddatur; quo reddito nichil amplius requiratur, sed quicquid ad easdem ecclesias pertinet, totum habitatoribus jam dicti loci ex nostra sit auctoritate concessum; quod si neglectum fuerit aliquando, liceat monachis emendare, et quod eis concedimus tenere. Sit autem hec scriptura pro signo socialitatis, ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus quos per gratiam Dei gesserimus. Ut autem hec auctoritas firmior sit, hanc manu propria firmavimus, et nostrę congregationis fratres firmare rogavimus. Placuit etiam nostrę liberalitati, ut fratrem ac filium nostrum Anschericum archidiaconum pro hoc beneficio jam dicta congregatio Sancti Petri in suis orationibus mitterent et societatem suam ei in vitam et post obitum libenti animo darent. S. Vualterius episcopus. Anschericus archidiaconus. Elinardus abbas. Vualterius prepositus. Unricus prepositus. Ansiisus cantor. Erpertus abbas. Ugo abbas. Vuichardus. Einricus. Dominicus archipresbiter. Eldegrinus archipresbiter. Vualterius scripsit die sabbati, mense maio, anno VI regnante Ugoni rege, qui donationem laudavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung