CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1948     View  [Back]
Charta qua Martinus et uxor ejus Gunteldis filiique eorum martinus et Durannus dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Cymandrias.
Cunctis qui sana sapiunt notum est quod fideles, ex rebus quas jure possident, æterna sibi valeant premia promereri. Quapropter ego Martinus et uxor mea Gunteldis et filius meus Martinus, et alius Durannus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniaco, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Matisconensi, in villa Cymandrias, hoc est vinea cum campo simul tenente; terminat a mane via publica, a medio die terre Bernardi, a sero gutta currente, de quarto fronte terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ad integrum vobis dono a die presenti et deinceps, et faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint, in omnibus. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, nisi cito resipuerit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus tantum et aliud tantum componat. Actum Cluniaco publice. S. Martini et uxoris ejus et filii ejus similiter Martinus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ailbertus faber. S. Duranni, filii supradicti Martini. S. Arieldis, S. Gisle, S. Tedberge, S. Aalgardis, S. Aalsere, filiarum ejus. S. Teoderici. S. Fulcalt. S. Sisberti. S. Warini. S. Vendranni. Fidem fecerunt Constantinus et Ailbertus de carta legali contra cancellarium. Pontius rogatus scripsit. Data mense maio, regnante Hugone rege anno VI.
(Au dos:) Carta Martini in villa Cymandras.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung