CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1949     View  [Back]
Charta qua Landrada dat monasterio Cluniacensi, pro anima mariti sui Sendeti et filiorum suorum, res suas in villa Ipgiaco.
In nomine Verbi incarnati, ex corde patris eructuati. Noverint cuncti fideles, [tam presentes] quam futuri, quod ego Landrada, reminiscens pondus peccatorum meorum, audiensque Dominum dicentem: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis,» quapropter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus venerandus abba, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Ipgyaco, hoc est omnia quecumque visa sum habere in ipsa villa, quesitum et inquirendum, totum ad integrum, vobis trado, eo tenore, ut quandiu ego Landrada vixero, teneam et possideam, et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. Hanc autem donacionem facio pro remedio anime meæ et pro remedio anime senioris mei Sendeti, et pro remedio animarum omnium filiorum meorum; et in vestitura omnibus annis duos sextarios de vino persolvat. Si quis autem contra hanc donacionem aliquem litem inferre voluerit, omni maledictioni subjaceat, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et cum Juda, traditore Domini, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.» Et coactus judiciaria potestate, auri uncias duas persolvat, et post hec donatio ista firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Bruiliaco publice. S. Landrade, qui fieri et firmare rogavit. S. Evrardi. S. Tetardi. S. Hugonis. S. Alinardi. S. Ooliardi. S. Bertelini. S. Evrardi. S. Erbaldi. Data die mercoris, mense junio, per manus Evrardi levite indigni, regnante Hugone rege anno VI.
(Au dos:) Landrada in Itgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung