Charta qua Sicbaldus presbyter dat monasterio Cluniacensi vineam quam vocant a Pererio Rosset, in villa Visandono, et alias res in diversis locis.
Sacrosanctæ Dei ecclesię in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicate, que dicitur Cluniaco, cui preest domnus Odilo abba. Ego igitur Sicbaldus presbiter, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Visandono, hoc est
vineam quam vocant a Pererio Rosset, et granicam dominica; terminat ipsa vinea a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Sancti Petri et Tedbran cum eris, a sero via publica, a certio Sancti Ferreoli. Dono etiam in ipsa villa unam petiolam de vinea; terminat ipsa petiola a mane terra Herigii cum heris, a medio [die] communi sanctorum et francorum, a sero Tedbran, a certio via publica. Dono etiam in ipsa villa petiolam de campo quam vocant ad Murcellum; terminat ipsa petiola a mane muro manufacto, a medio die Grimart cum eris, a sero Grifoni, a certio via publica. Dono pro animæ meę remedio, ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius, dono in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, post meum obitum ad jam dictum locum perveniat; in vestitura omni tempore duos sextarios de vino persolvam. Actum Cluniaci publice. S. Sicbaldi presbiteri, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Humbert. S. Vuitbert. Data mense julio, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit.