CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1955     View  [Back]
Charta qua Altasia et filius ejus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Dumbinas et Segelia.
Omnibus sub norma catholicæ fidei constitutis. Notum sit omnibus fidelibus quod ego Altasia et filius meus Achardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo videtur preesse, aliquid de res nostras que sunt site in pago Matisconense, in villa Dubinna vocatur, hoc est unum mansum in dominicatu in agro Mazia; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die gutta currente, a sero terra Sancti Marcelli et terra Sancti Petri, a certio via publica. Dono etiam tres plantas in villa supradicta; terminat a medio die via publica, a mane via publica et terra Clement, a sero de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, totum vobis dono, videlicet meam partem preter terram Sancti Marcelli, in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam; in vestitura vero omnibus annis, festivitate sancti Petri, IIIIor denarios persolvam. Dono etiam pratum in villa Dubinnas; terminat de mane rivo gurrente, a medio die similiter rivo currente, a sero terra Lanterii et terra Sancti Petri, a cercio terra Clement. Infra istas terminationes totum ad integrum, scilicet pratum, vobis dono a die presenti et deinceps; et faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint. Itemque dono mansum in dominicatu in villa Segelia, et quantum ad ipsum curtilum aspicere videtur a die presenti et deinceps. S. Altasia et filii sui, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernard. S. Adalard. S. Vulricus. S. Arbert. S. Gumfredus, presbiter. S. Gaufredus. Data mense semtber, {corr: septembri} regnante Hugone anno VII.
(Au dos:) Carta Altasie et Achar in Dumbinas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung