CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1956     View  [Back]
Charta qua Johannes presbyter dat monasterio Cluniacensi, pro anima fratris sui Vulfierii, campum in villa Carsiniaco.
Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate. Ego igitur, in Dei nomine, Johannes presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis, pro anima mea et pro anima Vulfierii fratris mei, aliquid ex rebus meis que sunt in pago Matisconense, in villa Carsiniaco: hoc est campum unum; terminat ipse campus a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Jangulfi, a sero rivo currente, a cercio terra Dodoni et ad suos heredes. Dono autem hanc donationem ego Johannes pro anima mea et pro anima fratris mei Vulfierii, et pro animabus omnium parentum meorum, ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius; et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem intulerit, auri uncias duas persolvat, cogente judiciaria potestate, et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Peronna publice. S. Johannis presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotrudis et Bertane, qui consenserunt. S. Herii. S. Vulfart. S. Raimbert. S. Suvalt. S. Arlolt. S. Eldeart, qui consensit. Data mense octuber, regnante Hugone rege anno VII. [Evr]ard levita scripsit.
(Au dos:) Carta Johannis presbiteri, in villa Carsiniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung