CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1958     View  [Back]
Charta qua Aremburgis dat monasterio Cluniacensi, pro anima viri sui Vulrici, coloniam indominicatam cum servo in villa Prato Borsano.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Aremburgis, pro amore Dei omnipotentis, dono ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa quam dicunt Pratum Borsanum, in agro Balgiaco, coloniam unam in dominicatu, ubi Randuinus manet; ipsam coloniam totam ad integrum, sicut jam dictus Randuinus tenet, dono ad jam dictum locum in eo tenore, ut quamdiu ego advixero teneam ac possideam, et post meum discessum ad jam dictum locum sine ulla mora perveniat, in vestitura vero dono omnibus annis duodecim denarios. Facio autem hanc donationem pro anima mea et senioris mei Vulrici ut clemens Dominus nobis in suo judicio pius remunerator appareat. Dono etiam servum, nomine Randuinum, cum uxore et infantibus suis servitores ad jam dictum locum. Et si quis contradixerit, vindicare non valeat, sed ec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cosconiaco villa publice. S. Aremburgis, qui fieri et firmare rogavit. S. Vulrici, senioris ejus. S. Raterii. S. Ailaldi. S. Vuidoni. S. Constancii. S. Arlebaudi. S. Petri. S. Landrici. S. Evrardi. S. Alberici. Data mense novembri, regnante Hugone anno VII.
(Au dos:) Carta Aremburgis de colonia in Prato Borsano, Lucduno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung