CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1959     View  [Back]
Charta qua Milo dat monasterio Cluniacensi, pro anima uxoris suæ Ermengardis, quatuor curtilos cum servis in villa Tornetores.
Omnis homo quandiu in salo presentis vite agonizat, summa vi atque ingenio elaborare debet ut ex reditibus suis æterna premia mercetur, juxta Precursoris enim vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis, inquiens, arbor non fatiens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.» Quapropter noverint tam presentes quam etiam futuri, quod ego Milo, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, que sunt site in pago Lugdunense, in agro Cavariaco, in villa Tornetores vocat: hoc sunt quatuor curtili, cum vineis et arboribus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum. Dono etiam servos, quorum nomina sunt hæc: Sisbertum cum uxore sua et infantibus suis, Johannem cum uxore sua. Hanc autem donationis cartam fatio pro anime meæ remedio, et pro anima uxoris meæ, Ermengardis nomine, qui michi ut istam helemosinam facerem rogavit, et pro animabus omnium parentorum nostrorum, ut Dominus in futuro seculo nobis di[gnet]ur esse propitius. In ea vero tenore fatio, ut quandiu vixero teneam et possideam; post meum discessum [ad] prefatum locum perveniat. In vestitura vero dono illam vircariam qui partitur ad terram Sancti Johannis in villa suprascripta. Sig. Miloni, qui fieri et firmare rogavit. S. Ottoni comitis. S. Stephani abbatis. S. Vuicardi. S. Vulrici. S. Bernardi. S. Arlebaldi. S. Aylaldi. Data mense novembre, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita indignus, ad vicem cancellarii, rec[o]gnovit.
(Au dos:) Carta Milonis quam fecit Sancto Petro in villa Tornetores.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung