CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1960     View  [Back]
Charta qua Isembardus dat monasterio Cluniacensi, pro anima fratris sui et sua, vineam et campum in villa Barberias.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Isembardus, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abbas, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Cabilonense, in villa Barberias: hoc est vineam unam cum campo; et terminatur a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Tetbranni, a cirtio terra Sanctę Marię. Hoc vobis dono pro animę meę remedio et fratris mei, ut Dominus in perpetuum dignetur esse propitius; et ab hodierno die et deinceps facite quicquid melius placuerit. Actum Cluniaco publice. S. Isembardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Grimardi. S. Rannufi. S. Unfredi. S. Wimodi, presbiteri. Data mense novembri, regnante Hugone rege [anno] VII. Evrardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung