CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1963     View  [Back]
Charta qua Erricus, consentiente uxore sua Anna, dat monasterio Cluniacensi, pro anima filii sui Vuarnerii, quasdam res in villis Igiaco et Domanico.
Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate, que dicitur Cluniacus. Ego igitur, in Dei nomine, Erricus, dono Deo et sanctis apostolis ejus supradictis aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Ibgiaco, hoc est illam meam partem quam habeo in campis quam vocant ad Grandes Cassanos, illam meam partem quam ibi habeo. Dono etiam in villa Domanico illum medium plantum quæ Ansedus tenet, et illam meam partem quam ibi habeo in supradicto medio planto. Item dono supradicto loco farinarium unum supra aquam quam vocant Lanzoladam. Hec omnia dono pro remedium anime meæ et patris mei, et matris meæ, et fratris mei, et filii mei Vuarnerii, ut Dominus nobis dignetur esse propitius. Actum Petronna publice. S. Eyrici, qui fieri et firmare rogavit. S. Vuarnerii. S. Anne [uxoris] Eyrici. S. Duzie. S. Acart. S. Baldoeno. S. Raimbert. S. Alboeni. Data mense december, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus scripsit.
(Au dos:) Eiricus in Igiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung