CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1965     View  [Back]
Charta qua Bernardus, nobili genere Ortus, notum facit se querelam de quibusdam servis sancti Petri Cluniacensis eidem loco werpivisse.
Legaliter admonemur ac in commune cunctis dominatum habentibus precipitur, ut si quisquam senior cuipiam mancipio ma[nu]missionem facere voluerit, palam hoc et coram testibus, non in abdito et clanculo peragat, ut in propatulo res effecta firmum deinceps vigorem [obtineat?]. Quapropter noverint tam presentes quam futuri fideles, quod quidam nobiliori genere exortus, vocabulo Bernardus, interpellatus est a bone memorie donno Viviano, Cluniensis cenobii preposito, atque aliis fratribus Achedeo, Aimone, Evrardo, Dacfredo, Roberto, pro quibusdam servis Beati Petri, quos sui hereditarios proclamabat. Unde pro amore Christi, filii Dei omnipotentis, cujus sacratissima instabat passio, ac singulari genitricis ejus affectu, vuerpivit omnem querelam adversus ipsa mancipia et contra jam dictum locum, cui donnus ac reverentissimus pater Odilo preest, jussione sanctissimi patris Maioli. Hanc autem vuerpituriam quam justam sive injustam proclamabat suam, pro redemptione animę sue ac patris seu matris, ac omnium affinitate sibi propinquorum, ut sibi Dominus in presenti prosperitatem, et in futuro seculo det vitam ęternam, atque ut reddita non repetantur, manu propria firmavit, testibusque ut identidem agerent rogavit. Actum Cluniaco publice. S. Bernardi, qui fieri et firmari rogavit. S. Leudbaldi, Leotaldi, Bernardi, Vuiberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung