CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1970     View  [Back]
Charta qua Adraldus et Franco, fratres, dant monasterio Cluniacensi duas vineas quas vocant in Arciliaco et Atredias.
Notum sit omnibus qui sane sapiunt, quia Dominus concessit fidelibus suis, ut de temporalibus rebus quas possident eterna valeant premia promerere. Quapropter ego, in Dei nomine, Adraldus, necnon et frater meus Franco donamus aliquid de jure nostrę proprietatis, pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum, atque omnium fidelium christianorum, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, videlicet duas vineas: quarum una est in Arciliaco, et terminatur a mane terra Arsendane, a medio die de ipsa hereditate, ex aliis duabus partibus terra Sancti Petri et via publica. Est autem alia vinea Atredias, et habet terminationes a mane terra Bernan, a medio die de ipsa hereditate, ab aliis duabus frontibus terra Sancti Petri et silex excelsa. Hęc omnia donamus atque transfundimus, ea ratione ut, quandiu vixerimus, usum fructuarium sub censu sexteriorum sex vini teneamus; post nostrum vero discessum, ad jam dictum monasterium revertantur. S. Adraldi et Franconis, fratris ejus, qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Wichardi. S. Wiberti. S. Bladini. S. Aremberti. S. Bernardi. S. Odoni. Regnante Hugone rege anno VII. Aymo sacerdos scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung