CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1979     View  [Back]
Charta qua Petrus dat monasterio Cluniacensi quatuor vineas in villis Dumbinas, Cariniaco, Villario et Cyrosco.
In nomine Dei summi. Noverint cuncti tam presentes quam etiam futuri, quod ego Petrus, pro remedio animę meę, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Dumbinas: hoc est unam petiolam de vinea, quam ego conquisivi de Ansaldo. Hęc habet terminationes de omnibus partibus terra Sancti Petri: ut faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint; in tali tenore, ut si aliqua persona contraire hanc donationem voluerit, aut illam faciam tacere, aut si non potuero, componam vobis aliud tantum. Et in villa Cariniaco, unam vineam quam conquisivi de Sismaro, valentem solidos XII, usque in diem solutionis; et in villa Villario, alteram vineam quam conquisivi de Celestio, valentem solidos III, usque in diem solutionis; et in Cyrosco, aliam vineam quam conquisivi de Gauzelmo, valentem solidos IIII, usque in diem solutionis. Ista vero carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaci. S. Petri, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Clementis. S. item Clementis, Bernardi, Aldrici, Anserii. Data mense maio, regnante Hugone rege. Pontius scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung