CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1980     View  [Back]
Charta qua Odulfus vendit monasterio Cluniacensi pratum et campum in villa Besorniaco.
Ego Odulfus venditor vendo de hereditate mea rectoribus Sancti Petri, quibus preest domnus Odilo abbas, scilicet pratum quatuor perticas habentem, in pago Matisconensi, in villa Besorniaco; quod terminatur de uno latere et una fronte Sancto Petro, et de alia fronte Bernardo et heredibus ejus, et de alio latere Duranno et heredibus ejus, et vocatur ipsum pratum in Vercherolas. Et vendo campum in eodem pago et in eadem villa Besorniaco, qui terminatur de uno latere Sancto Petro et de alio latere Drotberga, de una fronte senterio, et de alia fronte Aduntiane; et vocatur ipse campus ad Campum Medianum. Accipio vero ob hoc precium solidorum III et denarios VII, et de mea potestate in Cluniacensium dominationem trado, ut in omnibus quicquid voluerint faciant, sine ullo contradictore. Quod si aliquis calumniari presumpserit, auri unciam componat. Actum Besorniaci villę publice. S. Odulfi, qui istam cartam fieri et firmare rogavit. S. Balsendis, uxoris ejus. S. Bladini, Rotlandi, Mannonis, Uberti, Richardi, Walberti. Rotbertus dictavit die lunę, regnante Hugone.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung