CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1982     View  [Back]
Charta qua Adalbertus presbyter, Otbertus et Ermenaldus, consanguinei et fidejussores Petri, dant monasterio Cluniacensi, de rebus et pro anima ejusdem Petri, quasdam terras in villa Vetiscanico.
Divina pietate legumque auctoritate sancitum est, ut de terrenis rebus cęlestia adquirantur, dicente Scriptura: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.» Hujus igitur rei gratia, nos fidejussores [Petri], videlicet Adalbertus presbiter, Otbertus, Ermenaldus, ex voto ipsius Petri atque ipsius jussione, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, cui domnus Odilo reverendus abbas videtur preesse, aliquid de rebus ipsius jam dicti Petri, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Vetiscanico, de manso quem in Molerios vocant indominicato, in Profundo Vallis: hoc est unam medietatem de ipso manso quam idem homo tenebat in suos usus, cum una vinea et prato simul tenente. Sed et de alia hereditate quam ipse Petrus tenebat, omnia quę nobis jure hereditario eveniunt, unam medietatem quam dare ac vendere potuimus, vobis concedimus, cum vineis, pratis, aquis aquarumque decursibus, quęsitum et ad inquirendum, totum ad integrum concedimus vobis, ut faciatis quod volueritis in omnibus. Si quis vero hanc donationem calumniari voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri unciam persolvat. Actum Rufiaci villę publice. S. Adalberti presbiteri, Otberti, Ermenaldi, qui hanc donationem pro anima Petri, consanguinei sui, fieri et firmare rogaverunt. S. Rannulfi. S. Rannaldi. S. Aremberti, Anastasii, Constantii, Arnulfi, Acherii, qui consensit. Data mense junio, regnante Hugone. Pontius, ad vicem cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung