CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1983     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Alannarii et Fargias inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Annonem uxoremque ejus Azellinam ex altera.
Placuit atque convenit inter domnum Odilonem, venerabilem abbatem, et domnum Vivianum ac reliquos fratres Clunienses, et inter quendam militem, nomine Annonem, et uxorem ejus Azellinam, ut quandam terram in loco scamii debuissemus ei scamiare, quod et fecimus: hoc est terram in villa Alannarii, quam vocant Vertam; et terminatur a mane terra Yppoliti, a medio die terra Girbaldi, a sero terra Franconis, a circio similiter terra Franconis. Infra istas terminationes, donamus eis hanc terram, Anni et uxori ejus, eo tenore ut quamdiu vixerint teneant et possideant, et post illorum discessum ad nos perveniat. In vestitura vero VIII denarios persolvant. Ipseque Anno et uxor ejus econtra donant nobis de sua hereditate in villa Fargyas, in agro Tysiaco, unum curtilum cum omnibus appendiciis suis, scilicet pratis, campis, silvis, farinario. Infra istas terminationes, nobis donant a die presenti et deinceps, ut teneamus et possideamus. Et ut hęc cautio firma permaneat, stipulatione subnixa, firmare ei tradimus et uxori ejus et omnibus propinquis ejus. Actum Fargias villa publice. S. Annonis et uxoris ejus Azellinę, qui firmare rogaverunt. S. Eldeverti presbiteri, Adelrici, Bernardi, Girbaldi, Dominici, Narduini, Petri. Data mense maio, regnante Hugone. Pontius scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung