CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1985     View  [Back]
Charta qua Gotefredus dat monasterio Cluniacensi mansum cum bosco et vineam pratumque in villa Curciaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus in cadriferis mundi partibus consistentibus, quod ego, in Dei nomine, Gotefredus dono Domino Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas reverentissimus preesse videtur, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, hoc est unum mansum situm in villa Curciaco, cum bosco similiter simul tenente; et terminat a mane ipso bosco, a medio die et a sero via publica, a cercio de ipsa hereditate. In ipso loco juxta ipsum mansum, via intermedia, dono etiam vineam unam, que terminat a mane via publica, a medio die terra Maingodi, a sero via publica usque a rivo currente, a cercio terra Gausberti. Infra istas terminationes, omnia quicquid habere videor dono pro anime mee remedio Sancto Petro, cum uno prato qui est juxta ipsum locum situs, qui terminat a mane volvente rivo, a medio die et a sero et a certio terra Maingodi. Facio autem in tali conventu, ut faciant de his quicquid voluerint. S. Gotefredi, qui hanc cartam fieri jussit. S. Constantii presbiteri.
(Au dos:) Gotefredus in Curciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung