CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1986     View  [Back]
Charta qua Gotdefredus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Curciaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis fidelibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Gotdefredus, pro animę meę remedio, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi dunnus Odilo abbas preesse videtur, aliquid de mea hereditate quę sita est in pago Matisconense, in villa quę Curciaco vocatur: in ipsa villa unum mansum terminatum a mane via publica, a medio die et a sero de ipsa hereditate; et in eadem villa duas raxias de vinea, et in campo Atgin alias duas, quę terminantur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Dono etiam in ipsa villa alium mansum quem ad Varenas vocant, et terminatur a mane rivo currente, a medio die via publica, a sero terra Sanctę Marię. In ipsa etiam villa dono unum boscum quem dedi Duranno nepoti meo vivente se, in tali conventu, ut quandiu vixerit ipse teneat; post suum vero discessum, monachi de Cluniaco quicquid voluerint ex eo faciant. Vocabulum autem ipsius bosci Inreda vocatur, de quo bosco omnem meam partem ego Gotdefredus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo post discessum nepotis mei Duranni. Signat Gotdefredus, qui hanc cartam fieri jussit. S. Constantius presbiter. S. Bernardus presbiter. S. Adalardus. S. Hunbertus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung