CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1989     View  [Back]
Notitia werpitionis terrarum, mansionum et vasorum argenteorum a filiis Heldini monasterio Cluniacensi factæ.
Notitia vuerpitionis acta Matiscono, ante presentiam dunni Odilonis abbatis, ac dunni Viviani, et residente comite Wilelmo, pro querela filiorum Heldini, quam habebant adversus monachos, pro quibusdam terris ac mansionibus ac vasculis argenteis et hominibus vulneratis. Recognoscens vero jam dictus comes et omnes qui aderant omnia quę asserebant falsa esse ac mendosa, ac nihil juste querelę, compulit eos in ipso placito, sub die kalendarum martii, omnia ex illo die retroacta verpire; et ut ultra non repetantur, nec deinceps ullum jurgium excitetur, precepit fieri hanc notitiam, ac testibus corroborari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung