CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1990     View  [Back]
Charta qua Almeradus Regensis episcopus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam de Valentiola et altare ejus.
Cum generaliter omnibus exhibenda sit dilectio, specialiter procul dubio eis impendenda est qui fidem operibus exornare quique etiam omnipotentis Dei, qui est vera karitas, amatores esse videntur. Quia enim juxta egregii predicatoris vocem: «Patres debent filiis thesaurizare,» oportet ut qui patres nominantur, non tantummodo in spiritalibus, quin etiam in exterioribus utilitati filiorum sapienter consulant. Quapropter ego Almeradus, sanctæ Regensis æcclesiæ presul, in Christi nomine, notum facio cunctis successoribus meis, episcopis videlicet, et omnibus qui regimen hujus sanctæ æcclesiæ Regensis post me tenuerunt, canonicis scilicet et reliquis prelatis, quia congregatio Sancti Petri Cluniensis, cui domnus Odilo abba preest, humili supplicatione petiit, legationem mitens per domnum Rainaldum priorem, ut de æcclesia Valentiola et altari eis auctoritatem concederemus, sicut inter nos et illos convenit, secundum nostram et illorum voluntatem. Quorum petitionem libenter annuens, placuit tam mihi quam nostre congregationi favere atque prebere assensum. Facimus ergo eis tale auctoritatis scriptum, ut ipsam ecclesiam cum altari liceat tenere, ordinare vel dare, sine ullius contradictione. Addimus etiam hoc causa religiose pietatis, ut nec ego, vel ullus nostri successor, aut archidiaconus, si quando parœchias nostre dioceseos visitaverint, in eorumdem servorum Dei æcclesia ullatenus hospitentur aut mansionaticum faciant, ne forte hac occasione fratres prefati graventur. Sinodale vero servitium aut a monachis vel ab hiis quos illi prefecerint reddatur: quo reddito nihil amplius requiratur; sed quidquid ad eandem ecclesiam pertinet, totum habitatoribus jam dicti loci ex nostra sit auctoritate concessum. Quod si neglectum fuerit aliquando, liceat monachis emendare et quod concedimus tenere. Est autem hoc sinodale servitium quod debent reddere jam dicti monachi episcopo, mediante mense maio debent reddere decem denarios, et mediante octubri alios decem. Dederunt autem jam dicti monachi episcopo propter hanc ecclesiam octuaginta solidos in adjutorium sue æcclesiæ. Sit autem hec scriptura pro signo socialitatis, ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus quos per Dei gratiam gesserimus. Ut autem hæc auctoritas firmior sit, hanc manu propria firmavimus, et nostræ congregationis fratres firmare rogavimus. Signum Almeradi episcopi. S. Pontii prepositi. S. Raimundi. S. Umberti. S. Raimbaldi. S. Nectardi. S. Martini. S. Isnardi. S. Inguberti, alter Isnardi. S. Gunterii.
(Au dos:) Carta quam fecit Almeradus, episcopus, de æcclesia Valentiola.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung