CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1991     View  [Back]
Charta qua Almeradus, Regensis episcopus, concedit monachis Cluniacensibus, licentiam construendi monasterii in loco qui Valentiola nuncupatur.
Quęque statu proclivi temporis firma debent persistere, necesse est ea litterarum karacteribus solidare, quo veritatis notitia agnoscatur, et future litis effectus comprimatur. Quapropter notum sit omnibus christianis fidelibus in quadrifidis temporum partibus consistentibus, et precipue sanctæ Dei Cluniacensis æcclesie filiis, presentibus scilicet ac futuris, quia dum resideret domnus Almeradus, Regensis gratia Dei episcopus, una cum suis clericis apud eandem urbem, adierunt quidam fratrum nostrorum ejus magnificentiam, jussu domni Odilonis abbatis, per omnia reverendi, humiliter ejus intimantes celsitudini, in confinio sui episcopatus, quoddam se construere monasterium velle, in loco qui Valentiola nuncupatur, prope ecclesiam que in honore almi Christi confessoris Maximi in eadem villa antiquitus est consecrata. Cujus etiam serenitati id suggerere hocque omnimodis ipsi fratres exposcere maluerunt, quo si quid post ipsius monasterii constructionem a fidelibus populis in eodem monasterio deinceps oblatum fuisset, hoc ipsius loci rectoribus perpetualiter possidere liceret, absque alicujus calumpnia vel contradictione. Quorum jam dictus pontifex justam piamque petitionem annuens libenter, gratanterque excipiens, pro redemptione anime sue omniumque peccatorum remissione, concessit jam dictis fratribus licentiam id fieri quod postulaverunt; ac deinde ipsum locum recenter constructum, ita ingenuum ac liberum episcopali auctoritate fore decrevit, ut nec ipse, neque aliquis ex successoribus ejus, vel aliqua subintroducta persona nullam dominationem habeant, aut aliquam consuetudinem requirant in cunctis que ad eumdem locum devenerint, tam in oblationibus quam in sepulturis, sed sub jure et dominatione Cluniacensium fratrum heedem res perpetualiter maneant, alicujus absque contradictione. Unde ut hanc nostram auctoritatem ratam facerem manuque propria corroborarem, accepi ab eis pretium libras IIII denariorum, VIIItoque modios frumenti ac vini, mappulam unam valde bonam, ac scyphos ad aquam in manibus fundendam adeo obtimos. S. domni Almeradi, Regensis episcopi, qui hanc kartulam propria manu firmavit et ad confirmandum ceteris tradidit. S. Humberti canonici. S. Petri canonici. S. Nectardi cannonici. S. Isnardi canonici. S. Ermengaudi presbiteri. S. Albini peregrini. S. Raynoardi peregrini. S. Pontii scb. S. Gentionis. S. Pontii Tofredi. S. Isnardi Trescola. S. Rodulfi. S. item Isnardi, filii episcopi. S. Aldeberti. S. Arnulfi Linguableta. S. Achardi. Rodbertus monachus scripsit.
(Au dos:) Almeradi Regensis episcopi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung