CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1993     View  [Back]
Charta qua Aimo et uxor ejus Winigunda dant monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Martini de Lausiaco et alias res in eadem villa.
Redemptor humani generis, salutem desiderans uniuscujusque fidelis, his nos salutaribus ammonet verbis: «Date,» inquiens, «helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis;» et in alio loco: «Facite vobis, ait, amicos de Mammona iniquitatis qui vos recipiant in æterna tabernacula, cum defeceritis»; et: «Thezaurizate vobis thesauros in cœlis, ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur.» Unde notum sit cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus, quod ego Aymo et uxor mea Winigunda cupientes aliquid adimplere preceptorum ex Domini jussionibus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensem aliquid ex nostris rebus in Cabilonensi pago consistentibus, æcclesiam videlicet in honore sancti Martini dicatam, cum ad se pertinentiis omnibus, cum decimis scilicet vel oblatis seu omni terra altaris ipsius, omnibus omnino ad eandem æcclesiam pertinentibus; sitam in villa quæ Lausiacus vocatur prope nominis ejusdem castrum vel Saliensem fluvium. Hanc igitur donationem pro remedio animarum nostrarum faciamus, filiorum etiam ac omnium parentum nostrorum et pro salute omnium vivorum scilicet et mortuorum, ut hac nostri helemosina Dominus aliquantulum placatus omnibus in illo ultimi examinis die apparere dignetur propitius. Si quis autem, quod minime fore credimus, hujus nostræ donationis calumniator vel contradictor existere voluerit, hic talis quamdiu in hac sua non recta voluntate perduraverit, vinculo teneatur anathematis adstrictus, et nisi resipuerit, ejus anima in æternum crucianda perpetuis tradatur pœnis et ut firmum obtineat vigorem in seculum, manibus propriis subterfirmavimus testibusque roborandam tradimus. S. Aymonis et uxoris ejus Wi[ni]gunde, qui hanc donationis cartam fieri rogaverunt et firmari. S. Ainrici, filii eorum. S. Nergaudi. S. Adalardi. S. Leodegarii. S. Burchardi. S. Gerardi. S. Vuitradi. S. Frodegarii. S. Madalberti. Dono etiam predicte ecclesie unum mansum contiguum, ubi mansit Ebrardus, cum omnibus ad se pertinentibus, et consuetudinario usu quem semper habeat in silvis et pratis et aquis. Dono etiam in eodem loco duas partes de vinea que adheret memorate ecclesie, brolium quoque qui subjacet turri subtus ecclesiam et super fluvium Saliam. Actum Cluniaco publice, regnante Rodulfo rege, Omnium Sanctorum festivitatis die. Ramnulfus, presbiter, rogatus scripsit.
(Au dos:) Carta Aymonis comitis, de ecclesia Sancti Martini de Lusiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung