CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1994     View  [Back]
Charta qua Rotbaldus uxorque ejus Ingenildis et multi alii dant monasterio Cluniacensi ecclesias sancti Johannis, sancti Antonii et sancti Eleutherii, in territorio de Dimone, in comitatu Vendascense.
Dum in hujus seculi laboriosa peregrinatione, interim cum licet et dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, sumopere providendum est, ut si qua agere bona valeamus, omni dilatione postposita operari non pigritemus, facientes nostri debitores eos quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus. Quia post mortem enim nihil boni facere possimus, opere pretium credimus, antequam ad illud subtile et inconprehensibile ducamur examen, occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus tangere non desistamus. Igitur [ego] Rotbaldus et uxor sua Inginildis, Aldebertus et uxor sua Ava, Ricaudus et uxor sua Elisabeth et filii illorum, Agina et filii sui, Gaucilinus, Datilus, Nevolongus, Otbertus, cogitamus de Dei timore et de æterna Christi retributione, ut Dominus pius et misericors misericordiam habeat de animas nostras et de jenitore nostro et de jenitrice nostra et de fratre nostro Autranno, vel de propinquis parentibus nostris, vel omnibus fidelibus christianis tam vivis quam defunctis, ut cum nos venerimus ad diem judicii, illam vocem mereamur audire, quando Dominus dicturus erit: «Venite, benedicti patris mei, percipite regnum a constitutione mundi;» et quia sicut ipse dixit: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis»; et item: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum;» ideo assumpsit nobis voluntas ut aliquid de res nostras qui nobis per conquistos cartarum legibus obvenit, que adquisivimus de seniore nostro Willelmo comite et uxore sua Lucia comitissa, propterea donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli et ad locum Cluniacum. Et sunt ipsas res in comitatu Vandascense, in territorio de Dimone: hoc sunt ecclesias in honore sancti Johannis et sancti Antonii et sancti Eleuterii, cum ipsa terra sicut divisa est et terminata; et habet fines de uno fronte via publica, de alia parte terra Davaciols, de alia parte aqua que nominant Meda; ultra ipsa aqua sextairadas VI de terra. Quantum infra istas fines concludit et nos pax obvenit, totum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli Cluniensis monasterii, ubi domnus Odilo abba preesse videtur: in tali vero ratione, ut illi monachi qui ibidem Deo servierint teneant et possideant in presenti, sine ulla contradictione. Sane si quis, si nos, aut ullus homo aut ulla persona qui contra carta elemosinaria ista ullumque tempore iram aut litem inferre presumpserit, iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum, et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore Domini in infernum participes fiant. Et postea carta elemosinaria ista firma omnique tempore permaneat. Signum Rotbaldi et uxori sua Inginildis, Aldebertus et uxor sua Ava, Ricaudus et uxor sua Elisabeth et filii illorum, Agina et filii sui, Gaucilinus, Datilis, Nevolongus, Otbertus, qui carta elemosinaria ista scribere et testes firmare rogaverunt, manus illorum firma. Signum Feraldus. S. Rostagnus. S. Rodulfus. S. Autrannus. S. Isnardus. S. Rainerius. S. Rollannus. S. Bermonnus. Frater Constantinus scripsi.
(Au dos:) Rotbaldi de ecclesiis in comitatu Vendascense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung