CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1995     View  [Back]
Charta qua Hugo et uxor ejus Wandalmodis atque filius eorum Durannus dant monasterio Cluniacensi tres vircarias in villa Combres.
Dum omnes homines omnipotens Deus ad agnitionem veritatis ammonet ut tendant, ait inter cetera: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.» Iccirco, {corr: Idcirco} in Dei nomine, ego Hugo dono aliquid de hereditate mea, quę mihi jure hereditario obvenit, ad ecclesiam Cluniensem, quę est constructa in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui domnus Odilo abbas preesse videtur: hoc est duas vicarias, quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa quę vocatur Combres, et quantum ad ipsas aspicit usque ad inquirendum, totum dono. Item in ipso loco aliam vicariam dono tali tenore, ut quandiu soror mea vixerit, nomine Raingardis, teneat; post mortem vero ejus revertatur ad ecclesiam Sancti Petri. Et quantum visus sum habere in ipsa villa, totum dono Sancto Petro usque ad inquirendum, tali tenore, ut quandiu uxor mea Wandalmodis vixerit teneat, et filius meus Durannus. Si vero filius meus sine legali herede obierit, tota ipsa hereditas ad ecclesiam Sancti Petri perveniat. Quę autem res denominatę, videlicet campi, vicarię, prata, silvę, et quantum visus sum habere usque ad inquirendum, terminantur ex omni parte terra Sancti Petri. Sane si ullus de heredibus meis, aut aliqua persona hanc donationem calumpniare voluerit, sit deputatus infernalibus pęnis. S. Hugonis, S. Wandalmodis uxoris ejus, S. Duranni filii eorum, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Stephani. S. Bernardi. S. Almanni. S. Girbaldi. S. Gaufredi. S. Notardi. S. Rainmundi. S. Eldini. S. Arnulfi. Actum per manus Gauzmari levite, regnante Rotdulfo in Gallias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung