CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1998     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Rufiaco.
In nomine Dei patris omnipotentis filiique ejus Jesu Christi Domini nostri et Spiritus Sancti Paracliti ab utroque procedentis. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur, unam vineam que sita est in villa Rufiaco, terminans undique terra Sancti Petri. Hanc autem donationem facio pro remedio anime mee et parentum meorum, ut nobis pius et misericors dignetur nobis esse Dominus Jesus Christos, sanctorum suorum interventu et precibus. [S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit.] S. Otberti. S. Bernardi. S. Salvieri. S. Sigbaldi. Data per manus Richardi sacerdotis, die sabbati, V kalendas novenbris.
(Au dos:) Bernardi in Rufiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung