CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1999     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Apelnens.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videtur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valeamus, omni dilatione postposita, operari non pigritemur, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum saluti corporum consulere, et in futuro judices ... fore animarum non ambigimus. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Hugo, reminiscens meorum peccaminum enormitatem, do Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abba, unum mansum qui situs est in pago Lugdunense, in villa Apelnens, medietatem ad presens, quam frater meus Achardus dedit ad locum Cluniacum, aliam medietatem post discessum meum, videlicet totum mansum ex integro, [cum] campis, pratis, vineis, omnia que [ad ipsum] mansum pertinent. Habet has determinationes: a mane terra Lezcilini, a meridie via puplica, a sero terra Arloeni. Facio autem hanc donationem pro remedio animę meę, et fratris mei Achardi, et anime patris [ac matris meę]. S. Hugonis et Achardi, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Alindradę. S. Bernardi. S. Rotlanni. S. Walterii. S. Tetbaldi, Gausberti. [S. Remestanni.] S. Ebrardi. Actum Cluniaco. Arnulfus levita scripsit feria VIta.
(Au dos:) Hugonis, Apelnens.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung