CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2004     View  [Back]
Charta qua Rodulfus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Moriana.
In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles cuncti, quod ego Rodulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus ac reverentissimus Odilo abbas, ex rebus paterno michi adjectis, unum videlicet mansum in territurio Gratianopolitanensi, in villa vocabulo Moriana, cum omnibus que ad ipsum aspicere videntur, totum ad integrum, quesitum et ad inquirendum, quem ego teneo. Hanc igitur cartam fatio pro anime meæ, anime quoque patris mei ac matris mee, omniumque parentorum meorum remedio, ut omnium Dominus concedat perpetualiter nos gaudere in suo regno. S. Rodulfi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit.
(Au dos:) Carta Rodulfi, de manso in villa Moriana.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung