CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2007     View  [Back]
Charta qua Rotildis et filius ejus Hugo dant monasterio Cluniacensi mansos indominicatos in villis Brehennaco, Pradellas, Columberio, Calmum, Bordas et Behenson, franchisiamque in Casteluz.
Divina pietate largiente legumque auctoritate sanctitum est, ut liberam erogandi potestatem habere debeat, si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure delegare ac tradere sponte voluerit. Quapropter ego, in Dei nomine, Rotildis et filius meus Hugo, venturi judicii diem precaventes, divina pietate compuncti, pro nostrorum indulgentiam delictorum et omnium parentum nostrorum, ut pius Dominus noster Jesus Christus in presenti seculo et in futuro nobis auxiliare dignetur, donamus aliquid de jure nostræ proprietatis Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abbas preesse videtur. Sunt igitur ęę res quas donamus site in pago Arvennico, in vicario Donobrense, in villa quę dicitur Brehennaco, et in villa Pradellas, et in villa Columberio, et in villa Calmum, et in Bordas, et omne predium quod nobis adjacet in parręchia Brehennaco et in parręchia Behenson: hoc sunt mansi indominicati, cum omnibus rebus sibi adjacentibus, videlicet terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, et franchisiam quam habemus in Casteluz, totum ad integrum donamus, quesitum et inquirendum, ut faciant rectores Cluniacensis cęnobii ad usus loci quicquid facere voluerint; in tali tamen tenore, ut numquam sit abbas vel prepositus, sive quilibet monachus qui de hoc dono aliquid alicui homini tribuat vel concedat, sed sit semper ad usus monachorum in jam dicto loco Deo militantium. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, seu aliqua opposita persona hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei incurrat, sanctorumque omnium, et sit pars ejus cum Datan et Abiron, et cum Juda, traditore; ipse vero non vindicet quod repetit, sed monachis jam prelibati loci quibus litem intulerit, de auro libras C persolvat, et hęc donatio firma semper et stabilis permaneat. S. Rotildis et filii ejus Hugonis, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Archimbaldi senioris. S. Widoni. S. Leotardi. S. Ebrardi. S. Teolgardi. S. Stephani. S. Ugoni. S. Rodgerii. S. Amplardi. S. Amblardi. S. Ermengardi.
(Au dos:) Rotildis et filius ejus Hugo, in pago Arverniaco, in villa Brehennaco, et in pluris loco (sic).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung