CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2008     View  [Back]
Charta qua Odulricus, Gausfredus, etc., dant monasterio Cluniacensi, pro anima Wichardi, consanguinei sui, aliquid de illius hereditate in villis Civignono et Rufiaco franchisiamque et servam.
In nomine summę et individuę Trinitatis. Nos fratres Odulricus, Gausfredus, cum ceteris fratribus et parentibus nostris, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animę Wichardi consanguinei nostri, aliquid de sua hereditate quę sita est in villa Civignono, hoc est suam partem quę sibi eveniebat ex jure matris in ipsa villa. Donamus etiam quandam franchisiam quam ipse querelabat servis Sancti Petri, hoc est Gislardo et heredibus ejus, de quadam sua hereditate quę sita est in Rufiaco. Donamus quoque unam ancillam, Teciam nomine. Faciant autem ab hodie et deinceps quod melius et utilius de his omnibus judicaverint, sine aliquo contradicente; et ut firmum permaneat, manibus propriis firmamus testibusque roborandam tradimus. S. Odulrici. S. Gausfredi. S. Eufemie. S. Giraldi. S. Jodceranni. S. Widburgis. S. Bernar. S. Wichardi. S. Otgerii. S. Mariani. S. Ildini. S. Achardi. S. Constantini. S. Achini. S. Bernardi. S. Widberti. S. Tetziæ. S. Agnes. Donamus etiam resciam que est infra clausum nostrum in Rufiaco, pro remedio anime Wichardi et absolutione.
(Au dos:) Carta Odulrici et fratrum ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung