CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2009     View  [Back]
Notitia confirmationis præcedentis donationis ab iisdem filiis Gisleberti de Cluniaco.
Notum sit omnibus christicolis, tam presentibus quam futuris, quod Wichardus de Rufiaco, moriens, et nil loqui prevalens, deportatus apud Cluniacum, antequam sepeliretur, affuerunt ejus propinqui et parentes, qui inter se colloquentes cœperunt inquirere quid pro anime illius salute agere deberent. Convocatis ergo senioribus loci, in presentia eorum dederunt Sancto Petro in Civignono villa eandem partem quę eveniebat supradicto Wichardo ex parte matris ejus. Dederunt etiam quandam franchisiam sitam in Rufiaco villa, quam ipse Wichardus quęrelabat servis Sancti Petri, id est Gislardo et heredibus ejus. Dederunt quoque in Rufiaco I resciam quę est sita infra clausum nostrum; unam insuper ancillam, Tezam nomine. Fuerunt autem idem datores omnes filii Gisleberti de Cluniaco, id est Odulricus, Gausfredus, Giraldus, Bernardus, Otgerius, Jodcerannus, et mater eorum Eufemia, sorores quoque eorum Widburga et Maria, Teza et Agnes: omnes hii dederunt res supranominatas et laudaverunt, atque suis propriis manibus firmaverunt. Firmaverunt etiam amici eorum et vicini, Achardus, clericus; Constantinus de Maliaco; Achinus ac Witbertus. Qui post multum temporis idem filii Gisleberti, cupiditate cecati, cœperunt calumniare denominatam ancillam quam Sancto Petro dederant, affirmantes non se de ea ullum aliquod donum alicui fecisse, hac occasione bona viri sui Jodsaldi diripere cogitantes. Qui Jodsaldus pertimescens et precavens eorum vesaniam, venit ante presentiam domni Odilonis abbatis, obsecrans eum ut de hac re sibi daret consilium salubre. Qui statim requirere jussit cartam quam idem querelatores fieri rogaverant et firmaverant; qua inventa, rogavit ad se venire eosdem fratres in Cluniacensi claustro, ante fontem, in festivitate Sancti Pauli quæ est II kalendas julii, et ostendit ipsis et omnibus coram adstantibus cartam quam de eadem ancilla fecerant. Quidam consenserunt, quidam vero negaverunt. Liniens igitur illos dulcis sermonibus ac insuper XXIII dans solidos, rogavit iterum eandem cartam firmare, qui omnes iterum semel et bis in manu ejusdem patris firmaverunt ac unanimiter corroboraverunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung