CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2013     View  [Back]
Charta qua Maingodus dat monasterio Cluniacensi campum et vineam in villa Vallis.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis fidelibus, quod ego Maingodus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de res meas, pro anima sororis meę Evę, que sunt sitæ in pago Matisconense, in villa vocabulo Vallis: hoc est unum campum qui nominatur Ascuniaco; terminat a mane terra Sancti Andreę, a medio die terra Sancti Petri, a sero similiter terra Sancti Andreæ. Infra istis terminiis, dono omnia Sancto Petro. Dono etiam in ipsa villa unam vineam cum uno campo insimul tenente, terminante a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero Maingo, qui hanc cartam scribi precepit. Facio autem hanc donationem in tali conventu, ut de supra denominatos campos faciant ab hodierno quicquid facere voluerint; vineam quoque quamdiu vixero teneam, et omni anno quattuor sextarios de vino monachis in vestitura persolvam, post meum quoque discessum faciant quicquid voluerint. S. Maingodi, qui hanc cartam fieri rogavit. S. Tecelini, senioris ejusdem Ævę. S. Artaldi, filii ejus. S. Adalardi. S. Bernardi presbiteri. S. Isemberti presbiteri. S. Witberti presbiteri. S. Tetberti. S. Evę, uxoris Maingodi.
(Au dos:) Carta Maigodi in Vallis, pro sorore sua Eva.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung