CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2015     View  [Back]
Charta qua Aldoenus et uxor ejus Bernuis dant monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum vineamque et campum in villa Rufiaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles quique, tam presentes quam futuri, quod ego, in Dei nomine, Aldoenus et uxor mea Bernuis, donamus Deo et beato Petro et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo, venerandus abba, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in villa Rufiaco, hoc est curtilum unum indominicatum, quod terminad de duabus partibus terra Johannis, a medio die via publica, a sero terra Bernardi cum heris. Donamus etiam in ipsa villa vineam unam que terminat ex omni parte terra Sancti Petri. Addimus etiam ad hanc donationem unum campum qui terminat de duabus partibus muro facto, a medio die terra Johannis de ipsa hereditate, a sero terra Arlulfi; et faciant rectores jam dicti loci quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, vindicare non valeat, sed hæc donatio semper inconvulsa permaneat. Actum Rufiaco ville publicæ. S. Aldoeni et uxoris sue Bernuis. S. Ainaldi. S. Bernardi. S. Constantii. S. [alterius] Constantii.
(Au dos:) Aldoenus, in Rufiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung