CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2019     View  [Back]
Charta qua Robertus et frater ejus Wichardus dant monasterio Cluniacensi, pro anima Rannaldi (?), patris sui, mansum et vircariam in villa Seia.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis fidelibus, quod nos Rodbertus videlicet et Wichardus donamus Deo et ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur, de res nostras, pro anima Rannaldi nostri carissimi parentis. Sunt autem ipse res site in pago Matisconense, unum videlicet mansum in villa vocabulo Seia jacens, qui terminat a mane via publica, de aliis omnibus partibus terra Sancti Petri. Facio autem et vuerpitionem ego Wichardus, filius ejus, de quadam vircaria in ipsa villa, quam dedit Hugo Sancto Petro, quam ipse interpellabat et calumpniabat, cum una vinea in supradicta villa sita. Hec omnia reddo et trado ego Rodbertus et filius ejusdem Rannulfi, ideo ut Dominus omnipotens misereatur anime ejus, si [ei] placuerit. S. Wicardi, filii Rannulfi. S. Rodberti, avunculi ejus. S. Arnulfi presbiteri. S. Bernardi presbiteri. S. alii Rodberti, [Hildini]. S. Duranni presbiteri.
(Au dos:) Rotbertus, in villa Seia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung