CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2020     View  [Back]
Charta qua Girbaldus presbyter dat monasterio Cluniacensi, pro anima sua et anima filii sui Humberti, res suas in villa Corcellis, etc.
In nomine summe Trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus et sancte matris ecclesie filiis universis, quod ego Girbaldus presbiter, reminiscens pondus meorum criminum et terrorem futuri judicii formidans, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex hereditate mea que est sita in pago Augustodunensi, in parrochia Sancti Martini, in villa quę vocatur Corcellis, hoc est una vinea atque [unum] campum et unum pratum, que videlicet omnia simul junguntur, a solis ortu terra Sancti Petri, ex alia parte via publica, a capite terra Sancti Johannis, item ex alio fronte de ipsa hereditate. Item dono Deo et supradictis apostolis unam vineam, excepto hoc quod mei nepotes aliquid in ipsa habere videntur; terminat a solis ortu atque occubitu terra Sancti Petri, ex uno fronte terra Sancti Johannis, ex alio via publica. Dono etiam aliam vineam in ipso loco, ut monachi supradicti faciant ab hac die quicquid ipsis placuerit; terminat a solis ortu de ipsa hereditate, a solis occasu terra Sancti Petri, ex una parte terra Sancti Johannis, item ex alia nepotum meorum. Item in alio loco partem unius prati qui vocatur subtus Casus. Dono etiam medietatem unius silve quę vocatur Crona. De alia vero medietate eam partem que mihi evenit, hoc est tertia pars. Dono et aliam partem unius campi in ipso monte, et totum quod ego vendere et donare poteram. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee atque Humberti, filii mei, pro redemptione quoque anime patris mei hac matris mee et omnium parentum meorum. Si quis autem huic donationi nisus fuerit inferre ullam calumniam, omnipotentis Dei judicium incurrat, et postea, nisi penituerit, anima ejus eterna amaritudine plectatur. S. Girbaldi presbiteri, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit.
(Au dos:) Girbaldi, in pago Augustodunensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung