CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2025     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Constancia atque filii et filiæ eorum dant monasterio Cluniacensi terram quam dicunt allas Olerias.
In nomine Domini nostri Jesu Christi, et ejus Patre et Sancto Spiritu. Ego Bernardus et [uxor mea] Costancia, et nostri filii et filie, pro redemptione animarum nostrarum, et pro misericordia que promisi in Cluniago ante Sancto Petro et aliis sanctis, et ante presentia domini Odiloni abbatis, ut fecisse Martino, et non attendi sicut promisi, terra que comparamus de Pharamundi, donamus Deo omnipotenti et genitrice ejus et Sancto Petro Cluniacensi et ad senioribus allas Olerias, et habet hic III sextariadas, et salceta qui hic est; de uno latus est terra que Adraldus de Macerias donasse Sancto Petro Cluniacense, de secundo vineas ipso Adraldo, de tercio terra Unberto, de IIIIto via publica, sine ulla contraria. Si quis autem est qui eam qui removerit, iram Dei omnipotentis super eum veniad. Wido et Grimaldus, et duo filii Pharamundi fidejussori fuerunt. - Sic firmamus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung