CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2031     View  [Back]
Charta qua Ornadus et uxor ejus Maria dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Verziaco.
Redemptoris jubemur monitis, quo terrena despicientes, mente concupiscamus cœlestia, et de rebus transitoriis atque caducis mercemur æterna. Quapropter ego Ornadus, considerans scelerum meorum enormitatem, pro anime mee redemptione dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, quasdam res juris mei concedo cenobioque Cluniacensi, cui domnus abba Odilo preesse et prodesse videtur: est autem vinea una sita in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Verziaco, cujus termini sunt a mane et a cercio terra Cain, a medio die via publica, a sero terra emptoris Ornadi; habet et in longitudine perticas XIIII, in latitudine XIIim. Infra istas terminationes, hanc wineam jam dicto loco ego Ornadus et uxor mea Maria pro animarum nostrarum remedio donamus, eo pacto ut in vita nostra jure usuario possideamus; post nostrum amborum excessum, jam dicti loci fratres eandem teneant et possideant, propriisque usibus jure perpetuo deputent. S. Ornadi et uxoris ejus Marie, qui hanc donationem fieri ac firmari preceperunt. S. Rannulfi levite. S. Ailoldi clerici. S. David sacerdotis. S. Vualterii, qui consensit. [Gauserannus, indignus presbiter, scripsit.]
(Au dos:) Ornadi in Verziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung