CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2032     View  [Back]
Charta qua Scripta dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Cavannis, Vergeson, etc.
Auctor et amator totius nostre salutis considerans humanum genus terrenis rebus et desideriis inhiari, placuit ut de terrenis mercemur celestia; ait enim: «Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, thezaurizate vobis thesauros in celo.» Ego mulier, Scripta nomine, hoc exemplo dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui præest domnus Odilo abba, quasdam res meas que sunt site in pago Matisconensi, in villa Cavannis, pratis, terris et silvis, et quicquid in ipsa villa ego possidere ad presens videtur, et tertia pars Britoli, et in villa Vergesono vineis, terris et quicquid in illam villam habeo, et in Pedrolio omnia quod habeo. Has ergo res denominatas dono ad jam dictum locum a die presenti, ac totum ad integrum transfundo, pro remedio anime mee et loco sepulturæ. Si quis autem hanc donationem calumniare temptaverit, auri libras IIIes persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Scriptile, qui hanc cartam firmare rogavit. S. Gisleberti. S. Humberti. S. Letaldi. S. Arlei. S. Constaboli.
(Au dos:) Scriptile, carta de Cavannes.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung