CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2034     View  [Back]
Charta qua Warnerius et uxor ejus Rotrudis dant monasterio Cluniacensi curtilum et vineam in villa Abuziaco.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim dum licet, dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valeamus, omni dilatione postposita operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus, et in presentiarum saluti corporum consulere, et in futuro judices fore animarum non ambigimus. Quapropter ego Vuarnerius et uxor mea Rotrudis, reminiscentes nostrorum peccaminum enormitatem, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Abuziaco, de hereditate nostra, vinea cum cortile; habent vero ipse res et fines et terminationes a mane terra Sancti Petri Luxoviensi, a medio die via publica, a sero terra Sancti Clementi, a certio terra Sancti Petri. Hec omnia donamus Deo et jam dictis apostolis ejus, ego Warnerius et uxor mea Rotrudis, pro remedio animarum nostrarum. Si quis autem, quod futurum minime credimus, nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, seu aliqua intromissa persona, contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, primitus iram Omnipotentis omniumque sanctorum cum genitrice Christi offensam incurrat, et a liminibus omnium ecclesiarum extraneus, omnibus maledictionibus que in veteri atque in novo Testamento continentur maledictus subjaceat, et nisi ad emendationem venerit, perpetuo anathemati mancipetur; cogente vero judiciaria potestate, auri libras tres persolvat, et antea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Warnerii. S. Oddoni. S. Ildini. S. Acilini. S. Gislaberti.
(Au dos:) Donatio Warnerii in Abuziaco, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung