CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2035     View  [Back]
Charta qua Achardus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Tiliensi.
Auctoritas extat ecclesiastica nobisque a majoribus nostris tradita, ut si quis de sua ereditate alicui sancto vel homini dare voluerit ad perpetualiter possidendum, per testamentum litterarum per succedentia tempora posteris faciat notum. Quapropter ego, in Dei nomine, Achardus cognitum esse volo tam presentibus quam futuris omnibus, quod dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco, cui preest domnus abbas Odilo, aliquid de mea hereditate, que sita est in pago Matisconense, in villa Tiliensi, in agro Flagiacensi et Marciacense, in utraque parte fluminis Graunne. Sunt autem campi, silve, prati et molinarum, et quicquid in ipsa villa et in omnibus appendiciis ejus jure hereditario abere videor, totum ad integrum, et quod inante eventura michi spero. Ut autem ista donatio firma permaneat, manu propria firmo et presentibus firmandam trado. S. Achardi. S. Constantini. S. Bernardi. S. Hugonis. S. Stephani.
(Au dos:) Achardi in Tiliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung