CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2036     View  [Back]
Confirmatio donationis supradictæ ab Achardo, consentientibus filiis et propinquis suis.
Ego itaque Achardus, clericus, in infirmitate positus ex qua et finem hujus vitę terminare me non dubito, videntibus et audientibus amicis meis et quibusdam monachis de Cluniaco, item dono et confirmo predictum donum, sicut suprascriptum est, videlicet quicquid habeo in villa Tiliensi, cum his quę ad ipsas res pertinent, simul et illam forestem quę ultra Graonnam fluvium est. Istud donum laudaverunt filii ejus, Gausfredus videlicet et Jocerannus et Otto. Laudavit etiam hoc donum Sofredus, consobrinus ejus, et Agnus, propinquus ejus, Hugo quoque, Burdinus et uxor ejus Rocelina, filia ipsius Achardi. Ut autem donatio ista firma permaneat, manu propria firmo, et presentibus firmandam trado. S. Achardi, Constantini, Bernardi, Hugonis, Stephani.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung