Charta qua Eldricus dat monasterio Cluniacensi partem hereditatis suæ in villa Dunziaco, etc.
Dum unusquisque fidelis temporali utitur vita, omni sagacitate et industria studeat amicos in presenti seculo sibi de rebus propriis adquirere, a quibus in hæterna habitacula recipiatur cum ceperit deficere, Domino ita sibi precipiente. Quam ob causam notum sit omnibus fidelibus, cunctis presentibus et futuris, quod ego Eldricus, pro redemptione anime mee, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et monachis Cluniensis cenobii Deo servientibus sub abbate Odilone, patre piissimo, aliquid de hereditate mea que sita est in pago Matisconense, juxta villam Donziacensem, hoc est mea pars vinee cum terra que adhuc non est plantata, cum predicta vinea conjuncta, sub Monte Besonancio sita; [et terminatur] de duabus partibus terra Sancti Petri, de una terra filiorum Rodulfi, de alia terra francorum. Et in alio loco unum campum ad Pascuis, et terminat de una parte terra Sancti Petri, de alia terra Humberti, de alia via publica, in quarta parte fluvio decurrente. Hanc autem donationem taliter facio, ut teneam et possideam quamdiu vixero, et supradicto loco persolvam quatuor sextarios vini omni anno; post obitum vero meum, habita
tores jam dicti loci perpetualiter possideant, nullo contradicente, iramque incurrat omnipotentis Dei, qui hanc donationem presumpserit calumniare. S. Oldrici, qui fecit et firmare rogavit. S. Guuldrici. S. Achini presbiteri. S. Aremberti presbiteri. S. Duranni. S. Constabuli.
(Au dos:) Eldrici in Donciaco.